

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 7: Versus 20
Filii autem Ephraim.Fabulantur Hebraei quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palaestinorum occisi sunt, unde caeterae tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur:Filii Ephrem conversi sunt in die belli[Psal. 77.].